Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 198

Precedente Successiva

excitatur, et potest magis in spiritu, quam insueta. Nulla vi
magis foeminam vinces salacem, quam dicendo, te velle ipsam subagitare,
propterea quod eius est consuetudinis ita subiacere. Hoc
confirmatur ex renovata passione Tarantulae, et nauseae post naufragium,
et ex amore vasallorum erga Tyrannos, a quibus durieter et
misere habiti, eos tamen suscipiunt, amantque; et filios eorum ad
sceptrum vocant, eriguntque etiam expulsis parentibus, adeo quod
plebs Romana luxit Neronem , et Patavina Ezelinum.
Caput XVIII.
Verba vim in absentes res habere; sed saepe damones
dolose intervenire.

~ Difficilius quidem captu est, qua ratione verba possint in
absentibus movere amorem, odium, infirmitatem, mortem
ut malefici et incantatores se iactant. Nec istud
modo, sed mutare aerem, tempestates sidera, et mare.
In praesentibus iam dictum imaginationem immutari, imaginantemque
spiritum proinde secundum ipsam operari. Ego in pueritia sanatus
sum a morbo lienis cuiusdam mulieris verbis et precibus in aspectu
deficientis lunae; de licentia prioris mei F. Andreae Zappavignae
Theologi doctissimi. Verum si, quod vidi in altero, qui sanatus est
appenso liene bovino ad fumum, credendum est, haud dubium, quin
voces plerumque affectione et ceremonia prolatae plurimos pariant
effectus. Ceremoniae autem per se non valent, nisi ut spiritus noster
afficiatur magis, immuteturque actibus exterioribus, et simul aer a
spiritu et ceremonia afficiatur vehementius: qui deinde communicat
affectionem eis, ad quos dirigimus, dum dispositi sint. Quod interdum
nobis occulte innotescit, sicut venator sentit, utrum iaculum
ferierit belluam ex reditu sensus et motur, vel ex consensu rerum. Quapropter
Avicen. admiratur qui anima proferens affectu vehementi
verba eiusmodi, reddat sibi res obedientes. Mulieres quaedam
condixerunt, ut irent animi gratia in viridarium; una earum non ivit.
Caeterae Arangium colludentes acceperunt et perforabant eum stylis
acutis dicentes: ita perforamus mulierem talem quae nobiscum venire
detrectavit; et proiecto arangio intra fontem abierunt. Postmodum
mulierem illam dolentem invenerunt, quod se transfigi quasi
clavis acutis sentiret ab ea hora qua arangium caeterae perforarunt: et
cruciata est valde, donec arangij clavos extraxerunt imprecantes bona

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche